Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 118 Cic. Luc. 120 () >>Cic. Luc. 122

119quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc [Note] lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et [Note] se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solem lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet [Note] et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.

ch. 38sint ista vera (rides enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus

-- --

sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet [Note] flumen [Note] orationis aureum fundens Aristoteles [Note] qui ilium desipere dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla tuerit novo consilio inito [Note] tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum [Note] ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, [Note] nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput [Note] et famam [Note] tuam defendere necesse erit: mihi [Note] ne ut dubitem quidem [Note] relinquatur? [Note] 120ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. <quaero [Note] enim> cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum [Note] viperarumque fecerit, [Note] cur mortifera tam multa <ac> [Note] perniciosa terra marique disperserit. [Note] negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis [Note] minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 118 Cic. Luc. 120 () >>Cic. Luc. 122

Powered by PhiloLogic